monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62 > 39
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVIII <<<     >>> in Psalmum XL

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIX

1 In finem psalmus David.
2 Saepe quidem diximus per finem et David Christum Dominum significari, cui iste psalmus aptandus est. Sed in primordiis eius Ecclesia loquitur, hoc est sponsa coelestis, membra Christi, fidelium multitudo. Deinde venit ad caput nostrum Dominum Salvatorem, ut totius psalmi contextio uni corpori congruenter aptetur.
3 Divisio psalmi.
4 Prima narratione gratias agit Ecclesia, quae venit ex gentibus: quia de mundi istius veternoso moerore liberata, ad Novi Testamenti meruit gaudia pervenire. Secunda ipse Dominus loquitur Christus, sanctam incarnationem et iustitiam suae praedicationis exponens; ob hoc Patris auxilium deprecatur, ut pericula possit a Iudaeis illata superare: confundi postulans inimicos, et laetari omnes qui sperant in eum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam. Ecclesia catholica, quae fuerat de totius mundi partibus congreganda, patientiae virtutem praedicat, quam inter summas laudes habere convenit Christianum. Quemadmodum enim aut tribulationes sufferat, aut periculorum pondus evadat, nisi divino beneficio tolerantiae robore fulciatur? Sed considerandus est hic sermo geminatus, quia superflua non est tam decora repetitio. Exspectare siquidem possumus et ingrati. Exspectantes autem exspectamus, quando mites aliquid cum magno desiderio sustinemus. Hoc argumentum dicitur a coniugatis, quando unum verbum ortum ab alio varie commutamus, ut sapiens sapienter, prudens prudenter, et his similia. Respexit: quia praevenit omne bonum nostrum. Lumen quippe veritatis habere non possumus, nisi ab illius conspici claritate mereamur. Subiungitur, exaudivit me, ut pie atque efficaciter exspectasse videatur. Deprecatio quoque significat (ut dictum est) frequentissimam precem: quoniam rarius orare non poterat, quae sustinens Dominum sustinebat.
7 (Vers. 2.) Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Sicut duobus modis operari praecipit Christianum, ut declinet a malo et faciat bonum; ita duplici ratione Dominum dicit profutura concedere. Primum est enim, ut nos educat de mundi istius profundissima calamitate, cuius apte designata est maligna latitudo, lacus miseriae lutusque faecilentus. Et ut exprimeret delictorum crassitudinem corpulentam, lutum addidit, qui lacu continetur: ne peccata solis aquis cognosceres quamvis densissimis comparata. Nam sicut lutus laci fetidus atque gravis est, ita et hominum delicta limosa sunt, quae et fetoribus horrescunt, et gravitate demergunt. Deinde pedes nostros supra petram statuit, cum in Christi Domini iussionibus ambulamus. Ipse est enim nobis spiritualis petra, quae in se fixa non sinit demergi vestigia. Et respice quia sicut peccata virtutibus contraria sunt, ita et eorum viae probantur esse dissimiles. Illa enim sicut sunt mollia et dissoluta, in itineris sui coenositate volvuntur. Virtutes autem quemadmodum rigidae sunt et immobiles, sic habent viam petralem, ubi non inquinatis, sed mundis pedibus ambulatur.
8 (Vers. 3.) Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro: videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino. Superiora psalmi ad illud pertinent, quoniam Deus humanum genus in mundi istius coenositate demersum, ad petrae transtulit firmitatem, ad religionem videlicet Christianam. Quod versus iste nunc aperit dicendo: Et immisit in os meum canticum novum, id est Novi Testamenti sanctissimam praedicationem. Sed novum bene dicitur, quia incarnationem Domini corporeis oculis aetas antea nulla conspexit. Deo enim nihil novum est, quando ante constitutionem mundi dispensationis suae universa praescivit. Hymnus autem Graecus sermo est, id est, laus carminum lege composita. Et quoniam hymni erant quos idolis suis etiam gentilitas personabat, addidit, Deo nostro; ut qualem hymnum diceret, distincte potuissemus advertere. Videbunt multi et timebunt. De mirabilibus dicit, quae tempore sanctae incarnationis effecta sunt. Videntes enim Iudaei talia, timuerunt, et Christi Domini praedicationibus populorum agmina crediderunt. Speraverunt autem in Domino, quando Christiani esse coeperunt: ut post illum timorem miraculorum conversi, spem in Domino firmissimam habere probarentur
9 (Vers. 4.) Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius. Beatus iste vir per secundam speciem definitionis exprimitur, quae Graece ennoematice, Latine notio nuncupatur. Haec unamquamque rem per id quod agit, non per id quod est, conatur ostendere. Nam qui sit iste beatus posita determinatione praefinitur, id est cuius est spes nomen Domini. Spes enim dicta est quasi stabilis pes. Nam et illi dicuntur spem suam in Domino ponere, qui ab eo dari sibi temporalia deprecantur. Hi videntur non propter se diligere Deum, sed propter illa quae postulant. Ille autem veraciter habet spem nominis Domini, qui solam contemplationem eius avidius concupiscit. Nomen ergo Domini inter caetera Salvator aeternus est; et ille spem suam ponit in eius nomine, qui se non suis meritis, sed ab eo per eius gratiam credit esse salvandum. Dicti sunt et in Evangelio octies beati; ut est illud: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3], etc. Et in Deuteronomio [Deuter. XXXIII, 29] similiter reperitur; cum populus Israeliticus terram repromissionis intraret; quod ideo multifarie dicitur, quia diversis modis beatitudo praestatur. Sed haec omnia per singulas species definitionum diligenter expressa, studiosus lector inveniet.
10 (Vers. 5.) Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Et hic versus pendet de superiore sententia, exponit enim cui sit spes in nomine Domini, scilicet qui non respexit in vanitates et insanias falsas. Legitur enim: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]; quod et locus iste commemorat. Nam qui spem habet in Domino rerum omnium potente, respicere non debet ad caduca. Vanitas est enim a sancta religione subita varietate mutari, et mentem fallaci illusione convertere. Insaniae vero falsae sunt saxis formasse deum, quem gentilitas adoraret, ubi futurorum ordinem mendaciter inquirebant. Et est epitheton insaniae pulcherrimum, id est falsitas. Insaniae quippe mentem fallunt, quoniam a veritate dissentiunt. Potest hoc et ad illos aptari, qui spectaculorum fallacium delectatione capiuntur. Ideo enim plurali numero positae sunt insaniae, ut per similitudines rerum latius discurrere debeamus.
11 (Vers. 6.) Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Cum de operibus hominum loqueretur insanis, apte intulit divina miracula. Nam qui inflammantur contendentibus aurigis, qui pantomimis saltantibus molliuntur, quanto melius si cogitent coelum et terram pulcherrima diversitate formata, quae habent et aspectum decorum, et considerationem omnino mirabilem! Sequitur, et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Adhuc illas superstitiones elidit, quas sibi homines aut ad religionem perversam repererunt, aut in spectaculis celebrandis moti aliqua voluptate finxerunt. Sed nunquid tale est per funem currere pede suspenso, quale Petrum terga maris fixo pressisse vestigio? Nunquid tale est ignitis facibus in theatro ludere, quale fuit camini incendia tribus pueris ambulasse? Nunquid tale est scenicas audire tragoedias, quale est in choris Ecclesiae salutiferas cognoscere psalmodias? Istas res potius legentes spectare debemus, quas nec fatue quaerimus, et proficue semper audimus. Dicendo enim, quis similis, tibi, malarum rerum arguit inventores, qui se nequiter efferentes, fallacium artium auctores esse gloriantur. Hactenus praedicavit sancta mater Ecclesia: nunc audiamus loquentem Dominum Salvatorem; ut quod dictum est: Quis similis tibi? manifestum nobis subsequenti expositione reddatur.
12 (Vers. 7.) Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Psalmi quidem est secunda narratio, sed per figuram exallage, quae Latine appellatur immutatio. Ex persona Domini mystica verba proferuntur, ubi adventum suum et pias praedicationes gentibus innotescit. Annuntiare est enim ventura praedicare, quod fecit ore prophetarum. Locutus sum, id est, cum inter nos conversatus evangelizavit, quando sacramentum beatae incarnationis assumpsit. Addidit, Multiplicati sunt super numerum; scilicet quia super calculum beatorum multiplicata est turba peccantium. De quam magnis enim populis quam pauci fideles sunt! Non immerito, quia dum multi mundi huius vanitatibus occupantur, raros poteris veraciter invenire sapientes. Et vide quod dicit, super numerum; designat enim illos tantum in libro viventium supputatos, qui illi Ierusalem supernae praedestinati esse noscuntur.
13 Vers. 8. Sacrificium et oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi: holocausta etiam pro delicto non postulasti. Hic versus Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Dicit enim sacrificium et oblationem, quae in honorem Domini fiebant ante pecoribus immolatis, unde sacerdotes etiam vescebantur, Deum postremo tempore respuisse. Prius quippe talia suscipere dignatus est, quoniam per illa sacrificia praefiguratio quaedam corporis Christi esse videbatur. Postquam vero ipse Messias qui est Dominus Christus praedictus advenit, et se pro omnibus nobis hostiam pietatis exhibuit, necessarium non erat ut, veritate completa, adhuc illa figura praecursoria permaneret. Quos versus ita exponit Apostolus Hebraeis scribens: Aufert, inquit, primum, ut sequens statuat: ubi subaudiendum est corpus. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu semel [Hebr. X, 9, 10]; et caetera quae ad causae huius pulcherrimam distinctionem pertinere noscuntur. Sequitur, corpus autem perfecisti mihi. Hic sanctam incarnationem suam secundum Apostolum evidenter ostendit; ut corpus quod ante fuit per sacrificiorum imagines promissum, nunc dicat adventu proprio fuisse completum. Addidit, holocausta etiam pro delicto non postulasti. Holocausta dicuntur tota incensa, quae pro delictis sacris imponebantur altaribus, et postea igne cremabantur, ut devoratio eorum fieret abolitio peccatorum. Haec dicit iam Dominum non petiisse; merito, quoniam illud a nobis expetit, quod in quinquagesimo legitur psalmo: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Vides Ecclesiam veraciter dixisse: Quis similis tibi?
14 (Vers. 9.) Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me. Ecce, statim significat, celeritatem promittens, velocitatem modis omnibus pollicetur. Et tu, Iudaee, cum propria sacrificia non habeas, quem deceptus exspectas? Ille iam venit, ille iam Verbum caro factum est, ille mundum salutari praedicatione complevit. Sed tu adhuc nescio quid in tuis cubilibus somniaris. Quid ulterius quaeris? Quid stupore defigeris? In libro isto psalmorum, in capite de se dicit esse conscriptum, ut credere debeas iam venisse beatum nostrum, cuius vitam (sicut iam contigit) constat expositam. Ubi sunt qui se vident, sicut hic promissum est, sacrificia non habere: et tanquam sententiam istam in codicibus sacris non habeant, sic stupefacti ad obiectos sermones probabiliter obmutescunt?
15 (Vers. 10.) Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui: et legem tuam in medio cordis mei. Filii verba diriguntur ad Patrem; desideravit enim eius facere voluntatem, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I, 1, 2]. Nam quod dixit, volui, virtutem praescientiae declaravit; ut diceret praeteritum, quod constabat esse venturum. Manebat etiam lex divina in medio cordis ipsius, dum in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditatus est die ac nocte [Psal. I, 2].
16 (Vers. 11.) Bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Bene nuntiavit iustitiam Domini, quando dictum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Ibid., 4]. In Ecclesia magna, sicut saepe diximus, catholicam dicit, quae toto orbe diffusa est: de qua ibi dictum est, quod fructum suum dubit in tempore suo [Ibid., 3]. Sequitur, ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Loquitur per id quod Deo subiectus est Filius. Nam quamvis inter obstinatos periculosum fuerit praedicare veritatem, dum mortem suam exinde nosceret esse venturam, tamen non destitit admonere populum perfidorum dicendo: Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit [Ibid., 6]. In qua parte Patrem habuit testem quem invocat, quia nulla pericula timuit, quando carnali populo spiritualia bona praedicavit. Sic primi psalmi verissimus textus, nunc etiam dominica commemoratione videtur esse repetitus.
17 (Vers. 12.) Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Iusti voluntas est, quando potest prodesse, non abscondere veritatem; quod Dominum Salvatorem fecisse non dubium est, quando turbas arguebat, increpabat incredulos, et multa huiuscemodi praedicabat, quae Evangelii textus eloquitur. Fuit tamen tempus cum in passione tacuit, sicut scriptum est: At Iesus nihil respondit ei; quippe cui Pontius Pilatus dixit: Mihi non loqueris [Ioan. XIX, 9, 10]? Veritatem dixit quando pronuntiavit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Salutaris autem Christus beati Simeonis confessione declaratur, qui quando eum vidit, dixit: Nunc dimittis servum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum [Luc. II, 29], et reliqua.
18 (Vers. 13.) Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam in Synagoga multa. Adhuc in exponendis suis operibus perseverat. Non celavit misericordiam Patris, quando dixit: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se [Luc. XI, 13]! Veritatem quoque dixit: in Synagoga multa, id est in populorum congregatione densissima, quando Isaiae librum legit acceptum, et dixit: Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris [Luc. IV, 21]. Audis, Iudaee incredule, prophetam aliquando tuum nostro Evangelio consonantem? Quem ultra sustines, qui iam Christum Dominum venisse cognoscis, si adhuc cor tuum noxio velamine non tegatur.
19 (Vers. 14.) Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Narratis sanctis operibus, ad passionis suae gloriam venit: ut totius vitae atque vivificatricis mortis declararetur integritas. Ubi merito Patrem precatur, ne longe ab eo faciat misericordias suas, qui erat suscepti hominis veritate moriturus; sicut et alibi dicit: Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti [Psal. XXI, 2]? Misericordia enim fuit, ut humanam naturam praevaricationis vitio sauciatam sancta incarnatione salvaret. Veritas, ut resurrectionis promissae beneficio sederet ad dexteram Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos. Susceperunt me, id est glorificandum receperunt. Illos enim in bonam partem suscipere dicimur, quos nostrae gratiae profitemur acceptos.
20 (Vers. 15.) Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae. Hoc a membris suis dicit, quorum ipse caput est Christus; ut se pati profiteretur, quod turba fidelium sustinebat; sicut est illud: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Sequitur, quorum non est numerus, scilicet apud homines; nam omnia Deo dinumerata sunt, qui arenam maris et guttas pluviarum, stellarumque multitudinem complexabili quantitate cognoscit. Addidit, comprehenderunt me iniquitates meae. Eodem modo loquitur, quo superius dixit: Circumdederunt me mala. Dominus enim Salvator nec mala perpetravit, nec iniquitatibus patuit: sed hoc a parte membrorum apte dicitur, a quibus talia sustinentur. Pietatis enim nostri capitis fuit, ut qui de se multa dixerat, commemorationem quoque fidelium facere dignaretur: ne se sequestratos putarent, cum praeteritos esse cognoscerent
21 (Vers. 16.) Et non potui ut viderem: multiplicati sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Hoc omnino ad membra referendum est; caeterum in Domino Christo nequeunt talia convenire. Non potui ut viderem, id est, circumdantibus me iniquitatibus meis, quod veraciter potest fidelis edicere. Et quamvis in homine capilli capitis videantur innumeri, tamen peccata eorum calculum probantur excedere. Nec frustra in comparationem delictorum capilli deducti sunt. Nam in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur; ut tali emundatione purgati carnis vitia deposuisse viderentur. Cor vero nos derelinquit, quando peccatis aegrum profutura non appetit.
22 (Vers. 17.) Complaceat tibi, Domine, ut eripias [ms. G., eruas] me: Domine, in auxilium meum respice. Post enumerationes praemissas, venit ad saluberrimam conclusionem, unde omnis impugnatur adversitas, omnia nocentia destruuntur; ut placeat Domino eum eripere, qui mundi istius contrarietatibus cingebatur. Et intuere quod dicit, complaceat; id est communiter placeat. Concordia enim hic Trinitatis ostenditur: nam quod placet Patri, hoc placet et Filio et Spiritui sancto. Addidit, tibi: ut sanctam Trinitatem unum Deum esse cognosceres. Sequitur, Domine, in auxilium meum respice, ut intelligamus respectum ipsius nostrum esse praesidium; sicut est illud Evangelii: Respexit Petrum, et flevit amare [Luc. XXII, 61, 62]. Aliter enim liberari non possumus, nisi nos Divinitas propitiata respiciat.
23 Vers. 18. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Venit ad eam, quae superest, narrationem: ubi confusionem et reverentiam Dominus Salvator optat impiis: exsultationem vero et laetitiam provenire petit devotis. Sed vide in ista deprecatione quanta gerat studia pietatis. Confundantur, dixit, mirabilium operatione turbentur. Revereantur autem, resurrectionis gloria corrigantur: ut illum confiteantur Deum, quem dudum putaverant esse trucidandum. Simul; id est, sicut persecuti sunt, ita et praedestinati conversionis munere liberentur. Sequitur, qui quaerunt animam meam. Duobus modis anima quaeritur, sive ad honorem, sive ad mortem. Sed ut hic illos ostenderet, qui eam voto contrario perquirebant, addidit, ut auferant eam, non ut diligant, non ut venerentur: sed ut a corpore meo interventu mortis segregare contendant.
24 (Vers. 19.) Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Frequenter diximus malis sic bene optari, ut retrorsum redeant a voluptatibus suis, nec in malo opere perseverent. Qui si confusionem patiantur, evadunt: si mundi laetitia perfruantur, pereunt. Nam retrorsum istud in bonam partem dici Evangelii locus ille testatur, ubi Petro vitae huius se amore diligenti respondit: Redi retro, Satanas [Marc. VIII, 33]. Quod autem posuit, qui cogitant mihi mala, Iudaeorum significat improbas voluntates, quorum cogitationes non erant malae Domino, sed auctoribus suis. Cogitationes enim a cogendo dictae sunt.
25 Vers. 20. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. Ferunt confestim confusionem suam, qui usque ad illud perveniunt, ut se nequiter errasse cognoscant. Ferant, dixit, quasi pondus immensum. Confestim, ut peccare coeperint: ne longius progrediendo periculosius ingraventur. Confusionem suam, id est cogitationem pravam veritate convictam. Sequitur, qui dicunt mihi: Euge, euge. Hic falsos arguit laudatores, qui plus nituntur adulando decipere, quam possint vituperationibus sauciare. Euge verbum quidem praeconiale est; sed cum recto animo non profertur, ad derisionem trahitur inferendam. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio.
26 (Vers. 21.) Exsultent et laetentur qui quaerunt te, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Sicut inimicos suos confundi petiit, qui eum falsis laudationibus irridebant, ita devotos optat veraciter gaudere, qui spem suam noscuntur in Domini maiestate posuisse. Eos enim non tantum laetari, sed et exsultare deprecatur. Sed quae sit ista exsultatio consequenter exponitur; id est, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Haec est enim professio, quae in aeternum gaudentes efficit Christianos; quae quamvis iugiter dicatur, tamen semper appetitur. De ista siquidem sententia pascebatur et in isto saeculo Iob, qui erat afflictione corporis graviter sauciatus, dicendo: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). Exsultabat quippe, quando laetabatur in Domino, in quo revera sunt omnia profutura. Sed ne hanc exsultationem quibuscunque crederes concedendam, addidit, qui diligunt salutare tuum; id est, qui me spirituali charitate perquirunt, et mandatis meis suaviter obsequuntur.
27 (Vers. 22.) Ego vero egenus et pauper sum: Dominus curam habet mei. Postquam dixerat laetitiae muneribus esse complendos, qui deitatem Verbi diligere voluissent, ne sibi quispiam meritorum gloriam vindicaret, Dominus Christus ex forma loquitur humanitatis assumptae: Egenus et pauper sum. Egenus, quia humanitas subveniri sibi semper eget a Domino. Pauper, quia nisi divina gratia clarificetur, de se omnino tenuis esse cognoscitur. Sed ne istam paupertatem vilem abiectamque aestimares, addidit, Dominus curam habet mei; scilicet de quo dicturus erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. O paupertatem thesauris omnibus ditiorem! Pauper enim de nostro, dives de suo est; qui ideo indigentiam humanitatis assumpsit, ut abundantiae suae nos faceret esse participes.
28 (Vers. 23.) Adiutor meus et liberator meus es tu: Domine, ne tardaveris. De adiutorio et de protectione securus celeritatem necessariam petit; ut iam quia mors vitari non debuit, saltem resurrectio festina succederet. Cum enim dicit: Adiutor et liberator, ostendit patientiam diversarum videlicet passionum, unde et ipse psalmus fecit initium. Quapropter totus virtuti patientiae merito deputatur, qui et eodem fine concluditur.
29 Conclusio psalmi.
30 Magnifica et suavissima verba sensus nostros medullitus intraverunt, quando ipsum audivimus docentem, quem adoramus auctorem. Nam licet universos psalmos magno honore veneremur, nescio quid tamen dulcius accipitur, cum aliquid de sancta incarnatione profertur. Omnis enim fidelis gratissime suscipit, per quam noscitur esse liberatus. Et respice quo ordine psalmi huius contextio disponatur. Primum loquitur Ecclesia quasi rudes docens, quasi trepidos confortans, quasi incompositos praeparans, ut sequentia verba Domini Salvatoris libenti animo salutariter populus praeparatus audiret.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVIII <<<     >>> in Psalmum XL
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35 > 2 > 3 > 5 > 15 > 62 > 39